monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > sectio 4 > sectio 20 > csg75.720 > Lucas, 1 > csg48.205 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 4, 16
In media vero parte capitis, in cellula quae dicitur intellectualis anima, cum simplex tum immutabilis, ad suam quoque immutabilitatem se recipit, et rerum formas extra materiam in sua immutabilitate considerat. Haec vis animae disciplina vocatur, quia per disciplinam et doctrinam ad hanc formarum considerationem venitur. In eadem vero cellula, qua anima formas rerum in sua simplicitate considerat, se ipsa utens pro instrumento, ita scilicet ut formam circuli non solum a materia abstrahat, verum etiam et sine omni partium compositione intelligat.